Hľadaný výraz: 2Krn 27,1-3, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Viginti quinque annorum erat Ioatham, cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Ierusa filia Sadoc. 2 Fecitque, quod rectum erat coram Domino iuxta omnia, quae fecerat Ozias pater suus, excepto quod non est ingressus templum Domini, et adhuc populus delinquebat. 3 Ipse aedificavit portam domus Domini Superiorem et in muro Ophel multa construxit.

1

mail   print   facebook   twitter